- MANSIONARIUS
- MANSIONARIUSdignitas olim in Palatio Regum Francorum, cui incumbebat mansiones, Rege imprimis iter faciente praeparare, uti dictum. Officium eius pluribus describit Hincmarus Ep. de Ordine et offic. Palatii capp. 16. et 23. Idem Comes Mansionarii dicitur, apud Reginonem A. C. 859. alias Metator. In Ecclesia Romana hôc nomine venit, Custos et conservator aedis Sacrae, Aedituus, Matricularius, apud Gregorium M. Dial. l. 3. capp. 24. et 25. ubi Abundii, et in Tabulario Cassaur. ubi Scamberti, Mansionariorum fit mentio. Erant illi in Cleri ordine, et habebant insuper reliquiarum ac phy lacteriorum curam, ut et clavium Templi. Vide Car. du Fresne Descript. Aedis Sophianae c. 86. ubi et monet nomen illis inde datum, quod mansionem seu domum Aedi sacrae adiunctam haberent: unde Προσμονάριοι. Graecis vocati sunt. Alia eorum munia fusê exsequitur Ceremoniale Ecclesiae Rotomagensis, editum a Menardo ad librum Sacramentorum Gregorii praefati. In horum ordine primus, Primus Mansionarius nuncupatus est, de qua dignitate, vide in Ordine Romano Sed et in eadem Communione Mansionarii Canonici dicuntur, qui, alias Residentes, opponuntur Foraneis seu Forensibus, qui non faciunt residentiam, uti loquuntur, etc. Vide plura hanc in rem apud Car. du Fresne praefatum in Glossario, ut et supra in Assisii; infra quoque voce Mariyranius, it. Matricula.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.